Liber Sapientiae*

Caput 16: 18

quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
(* Traductions européennes)

Glose

Quodam enim tempore.RAB.Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris.